monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.37 > sectio 8 > sectio 20 > sectio 25 > 21 > csg457.23 > sectio 9 > csg458.13 > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 40
Atque ideo feminae cum semetipsis considerent, et si in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici corporis et sanguinis accedere non praesumant, de sua recta consideratione laudandae sunt; dum vero percipiendo ex religiosae vitae consuetudine, eiusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendae, sicut praediximus, non sunt.